26 Dom Ord Ciclo B

Introitus

Omnia, quae fecísti nobis, Dómine, in vero iudício fecísti, quia peccávimus tibi, et mandátis tuis non oboedívimus; sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiae tuae.

[Español] [Missa]


Psalmus

Iustítiae Dómini rectae, laetificántes corda

[Español] [Missa] [Evangelium]


Alleluia

Sermo tuus, Dómine, véritas est; sanctífica nos in veritáte.

[Español] [Missa] [Evangelium]


Antiphona Communio

Memento verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti; haec me consoláta est in humilitáte mea.

[Español] [Missa]